Aeneid VI 860-874







Atque hīc Aenēās (ūnā namque īre vidēbat
ēgregium fōrmā iuvenem et fulgentibus armīs,
sed frōns laeta parum et dēiectō lūmina vultū)
"Quis, pater, ille, virum quī sīc comitātur euntem?
Fīlius, anne aliquis magnā stirpe nepōtum?
Quī strepitus circā comitum! Quantum īnstar in ipsō!
Sed nox ātra caput trīstī circumvolat umbrā."
Tum pater Anchīsēs lacrimīs ingressus obortīs:
gnāte, ingentem lūctum quaere tuōrum;
ostendent terrīs hunc tantum fāta nec ultrā
esse sinent. Nimium vōbīs Rōmāna propāgō
vīsa potēns, superī, propria haec dōna fuissent.
Quantōs ille virum magnam Māvortis ad urbem
campus aget gemitūs! Vel quae, Tiberīne, vidēbis
fūnera, cum tumulum praeterlābēre recentem!


Latin:
Dictionary:
English:
Note: