Aeneid IV 693-705







Tum Iūnō omnipotēns longum miserāta dolōrem
difficilēsque obitūs Īrim dēmīsit Olympō
quae luctantem animam nexōsque resolveret artūs.
Nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,
sed misera ante diem subitōque accēnsa furōre,
nōndum illī flāvum Prōserpina vertice crīnem
abstulerat Stygiōque caput damnāverat Orcō.
Ergō Īris croceīs per caelum rōscida pennīs
mīlle trahēns variōs adversō sōle colōrēs
dēvolat et suprā caput astitit. "Hunc ego Dītī
sacrum iussa ferō que istō corpore solvō":
sīc ait et dextrā crīnem secat, omnis et ūnā
dīlāpsus calor atque in ventōs vīta recessit.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: