Atque
animum
nunc
hūc
celerem
nunc
dīvidit
illūc
in
partēsque
rapit
variās
perque
omnia
versat.
Haec
alternantī
potior
sententia
vīsa est:
Mnēsthea
Sergestumque
vocat
fortemque
Serestum,
classem
aptent
tacitī
sociōsque
ad
lītora
cōgant,
arma
parent
et
quae
rēbus
sit
causa
novandīs
dissimulent;
sēsē
intereā,
quandō
optima
Dīdō
nesciat
et
tantōs
rumpī
nōn
spēret
amōrēs,
temptātūrum
aditūs
et
quae
mollissima
fandī
tempora,
quis
rēbus
dexter
modus.
Ōcius
omnēs
imperiō
laetī
pārent
et
iussa
facessunt.
At
rēgīna
dolōs
(quis
fallere
possit
amantem?)
praesēnsit,
mōtūsque
excēpit
prīma
futūrōs
omnia
tūta
timēns.
Eadem
impia
Fāma
furentī
dētulit
armārī
classem
cursumque
parārī.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |