quid
struis?
Aut
quā
spē
Libycīs
teris
ōtia
terrīs?
Sī
tē
nūlla
movet
tantārum
glōria
rērum
nec
super
ipse
tuā
mōlīris
laude
labōrem,
Ascanium
surgentem
et
spēs
hērēdis
Iūlī
respice,
cui
rēgnum
Ītaliae
Rōmānaque
tellūs
dēbētur."
Tālī
Cyllēnius
ōre
locūtus
mortālēs
vīsūs
mediō
sermōne
relīquit
et
procul
in
tenuem
ex
oculīs
ēvānuit
auram.
At
vērō
Aenēās
aspectū
obmūtuit
āmēns,
arrēctaeque
horrōre
comae
et
vōx
faucibus
haesit.
Ārdet
abīre
fugā
dulcēsque
relinquere
terrās,
attonitus
tantō
monitū
imperiōque
deōrum.
Heu
quid
agat?
Quō
nunc
rēgīnam
ambīre
furentem
audeat
adfātū?
Quae
prīma
exōrdia
sūmat?
Atque
animum
nunc
hūc
celerem
nunc
dīvidit
illūc
in
partēsque
rapit
variās
perque
omnia
versat.
Haec
alternantī
potior
sententia
vīsa est:
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |