Aeneid II 240-249







illa subit mediaeque mināns inlābitur urbī.
Ō patria, ō dīvum domus Īlium, et incluta bellō
moenia Dardanidum! Quater ipsō in līmine portae
substitit atque uterō sonitum quater arma dedēre;
īnstāmus tamen immemorēs caecīque furōre
et mōnstrum īnfēlīx sacrātā sistimus arce.
Tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūrīs
ōra, deī iussū nōn umquam crēdita Teucrīs.
Nōs dēlūbra deum miserī, quibus ultimus esset
ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: