Quod
genus
hoc
hominum?
Quaeve
hunc
tam
barbara
mōrem
permittit
patria?
Hospitiō
prohibēmur
harēnae;
bella
cient
prīmāque
vetant
cōnsistere
terrā.
Sī
genus
hūmānum
et
mortālia
temnitis
arma,
at
spērāte
deōs
memorēs
fandī
atque
nefandī.
Rēx
erat
Aenēās
nōbīs,
quō
iūstior
alter
nec
pietāte
fuit,
nec
bellō
maior
et
armīs.
Quem
sī
fāta
virum
servant,
sī
vescitur
aurā
aetheriā
neque
adhūc
crūdēlibus
occubat
umbrīs,
nōn
metus,
officiō
nec
tē
certāsse
priōrem
paeniteat.
Sunt
et
Siculīs
regiōnibus
urbēs
armaque
Troiānōque
ā
sanguine
clārus
Acestēs.
Quassātam
ventīs
liceat
subdūcere
classem
et
silvīs
aptāre
trabēs
et
stringere
rēmōs,
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |