Aeneid I 524-538







Trōes miserī, ventīs maria omnia vectī,
ōrāmus: prohibē īnfandōs ā nāvibus ignēs,
parce piō generī et propius rēs aspice nostrās.
Nōn nōs aut ferrō Libycōs populāre Penātēs
vēnimus, aut raptās ad lītora vertere praedās;
nōn ea vīs animō nec tanta superbia victīs.
Est locus, Hesperiam Grāī cognōmine dīcunt,
terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae;
Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs
Ītaliam dīxisse ducis nōmine gentem.
Hic cursus fuit,
cum subitō adsurgēns flūctū nimbōsus Orīōn
in vada caeca tulit penitusque procācibus Austrīs
perque undās superante salō perque invia saxa
dispulit; hūc paucī vestrīs adnāvimus ōrīs.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: