Id
metuēns
veterisque
memor
Sāturnia
bellī,
prīma
quod
ad
Troiam
prō
cārīs
gesserat
Argīs—
necdum
etiam
causae
īrārum
saevīque
dolōrēs
exciderant
animō;
manet
altā
mente
repostum
iūdicium
Paridis
sprētaeque
iniūria
fōrmae
et
genus
invīsum
et
raptī
Ganymēdis
honōrēs:
hīs
accēnsa
super
iactātōs
aequore
tōtō
Trōas,
rēliquiās
Danaum
atque
immītis
Achillī,
arcēbat
longē
Latiō,
multōsque
per
annōs
errābant
āctī
fātīs
maria
omnia
circum.
Tantae
mōlis
erat
Rōmānam
condere
gentem.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |