Aeneid I 157-169

Dēfessī Aeneadae quae proxima lītora cursū
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās.
Est in sēcessū longō locus: īnsula portum
efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō
frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.
Hinc atque hinc vastae rūpēs geminī que minantur
in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē
aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs
dēsuper, horrentīque ātrum nemus imminet umbrā.
Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum;
intus aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,
Nymphārum domus. Hīc fessās nōn vincula nāvēs
ūlla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: