Aeneid I 12-24







Urbs antīqua fuit (Tyriī tenuēre colōnī),
Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē
ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,
quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam
posthabitā coluisse Samō: hīc illius arma,
hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,
quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Prōgeniem sed enim Troiānō ā sanguine dūcī
audierat Tyriās ōlim quae verteret arcēs;
hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
ventūrum excidiō Libyae; sīc volvere Parcās.
Id metuēns veterisque memor Sāturnia bellī,
prīma quod ad Troiam prō cārīs gesserat Argīs—


Latin:
Dictionary:
English:
Note: