Urbs
antīqua
fuit
(Tyriī
tenuēre
colōnī),
Karthāgō,
Ītaliam
contrā
Tiberīnaque
longē
ōstia,
dīves
opum
studiīsque
asperrima
bellī,
quam
Iūnō
fertur
terrīs
magis
omnibus
ūnam
posthabitā
coluisse
Samō:
hīc
illius
arma,
hīc
currus
fuit;
hoc
rēgnum
dea
gentibus
esse,
sī
quā
Fāta
sinant,
iam
tum
tenditque
fovetque.
Prōgeniem
sed
enim
Troiānō
ā
sanguine
dūcī
audierat
Tyriās
ōlim
quae
verteret
arcēs;
hinc
populum
lātē
rēgem
bellōque
superbum
ventūrum
excidiō
Libyae;
sīc
volvere
Parcās.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |